Liber Deuteronomii*

Caput 21: Versus 15

Si habuerit homo uxores duas,etc. Christus sibi duas uxores, populum scilicet Judaeorum et gentium, conjugii copulavit nomine. Odiosa est synagoga, semper contentiosa, dura cervice, incircumcisa corde; dilecta gentilis Ecclesia. Sed non potest filium dilectae praeferre filio odiosae, id est Ecclesiam de gentibus et filios ejus praeferre apostolis et aliis primitivis, qui sunt filii synagogae. Agnoscit odiosae primogenitum, dat ei duplicia, quia primitivis synagogae filiis dedit legem et prophetas, et notitiam nominis sui, et primo eis Evangelium praedicavit. Hic enim est primogenitus liberorum ejus.Unam dilectam.Animalitatem, quae dulcis videtur et delectabilis: omnia voluptuosa cupit et nullo moerore afficit.Alteram odiosam.Rationalitatem, quae non indulget corpori, nec servit voluptati, sed abdicat occulta dedecoris.
(* Traductions européennes)